- BASTANGAR II
- BASTANGAR IIin l. 3. et 11. Cod. Theodos. de Murilegulis, dicti sunt, qui equis aut mulis res Principis aut publica ad dessinata loca deducebant. A voce Bastaga, quae onus vel transvectionem notat, ex Graeeo Βαςτάζειν. Hesych. Βαςταγὴ, βάρος. Publicola Ep. 153. inter Augustinianas: In Anzugibus, at audivi, iurantes per damones suos, qui ad deducendas bastagas pactifuerim, etc. Proprie autem, onus transferendi res publicas aut privatas Printripis, in l. 11. Cod. praefati de Cohortal. Et quidem Bastaga privata. h. e. onus transferendi res privatas Principis, erat sub dispositione Comitis retum privatarum: Praepositi vero bastagarum, sub dispositione Comitis sacr. largit. in Notit. Imperii et apud Auctorem Vitae S. Parthenii Episcopi Lampsaceni num. 11. etc. In Consuctud. Aquensi tit. 12. art. 5. 6. 8. βαςταγὴ seu bastage pensitationem, pro equo clitellato, domino praestari solitam, designat. Namque Basta seu um, Gallis Bast, apud citerioris aevi Scriptores clitellas significat: a Graeco βαςτὸς, fustis, quô onera portantur, unde ipsum βαςτάζειν, et hinc βαςταγὴ, deducit Salmas. Vide Car. du Frelne in Glossar. et Calvin. Lexic. Iurid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.